Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 14: Versus 10

Ante tribunal.Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quae in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit.
(* Traductions européennes)